- MAEOTIS
- MAEOTISpalus Scythica, iuxta Tanais ostium, Cimmerio Bosphoro a Ponto Euxino discreta, ita dicta ab accolis, qui Maeotae appellantur. Lucan. l. 3. v. 277.Quaque fretum torrens Maeotidis egerit undas.Hinc Maeoticus. Virgil. Aen. 6. v. 798.—— Iam nunc et Caspia regnaResponsis horrent divûm, et Maeotica tellus.Aliqui Tauricam insulam (vel potius peninsulam) Maeotim vocârunt. Steph. Hinc pisces Maeotides vel Maeotici, qui in Maeoticapiuntur, vel in genere omnes, vel ut Steph. putat. suae specier, tantum, et Maeotica mella apud Plin. Ovid. Trist. 3. Ep. 12. primam corripuit,—— Annôque peractôLongior antiquis visa Maetis hiems.Quem locum sic emendat Tanaquillus Faber,Longior a vobis versa Maeotis hiems.Id est, hiems Scythica, sive Maeotica, iampridem a vobis, qui in Italiâ degitis, versa est, et locum veri adventaniti dedit. Cui tamen coniecturae assensum se praebere posse negat Nicolaus Heinsius, reponit itaque:—— Annisque peractaTardior antiquis visa Maeotis hiems.Varia nomina haec palus apud Geographos obtinet; vulgo Limen, seu Mare delle Zabacche, Mare della Tann, et Mar Bianco Italis. Carpalle, Mar el Azach Arabibus, teste Rhamusio. a Scythisolim Temerinda, i. e. mater maris, ut tradit Herodotus. Alii tamen non matrem, sed obstetricem vocant, et inde dictam esse Μαιῶτιν, Steph. Τὸ θηλυκὸν Μαιῶτις ὡς Μαιᾶτις λίμνη, ἥν φασι κληθῆναι ἀπὸ τοῦ Μαῖαν εἶναι Ε᾿υξείνου Πόντου, Ita restituendus locus ille corruptissimus. Paulo aliter Hipparchus in scripto inedito: Περὶ τῶν δώδεκα ζωδίων, Τὸν Πόντον ένθα ἴςτιν ἠ Μαιῶτις λίμνη, ἐν ᾗ τὰς ἰχθῦς ἀπομαιοῦται, ἔνθεν κὰι αὕτη ἡ λίμνη Μαιῶτις ὀνομάζεται. Et certe pisces in hâc palude bene nutriri asserit Iuven. Sat. 4. v. 41.—— Neque enim minor baeserat illis,Quos operit glacies Maeotica, ruptaque tandemSolibus effundit torpentis ad ostia Ponti,Desidiâ tardos, et longô frigore pingueis.Nic. Loydius. Baudrando sinus est amplissimus, seu pitus mare Sarmatiae, inter Europam et Asiam, per Bosphorum Cimmerium connectitur cum Euxino, et a Buge palude separatur Zenonis Chersonesô. Circuitus est circiter 600. mill. pass. Habet ad occasum Tauricam Chersonesum, et Sarmatiam Europaeam ad Boream, Sarmatiam autem Asiaticam ad Ortum et Meridiem. Dicitur Palus, quia adeo est humilis, ut plurimis in locis, non nisi scaphis et lintribus possit navigari, vixque naves figere anchoras in mari possint, cum 40. mill. pass. distet ab ora littorali plerisque in locis. Maeotis autem palus est inter Tartariam minorem et Circassiam. sed eius ora litoralis versus Boream tota fere inculta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.